Omnibus in terris, quae sunt ā Gadibus usque
Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt
vera bona atque illis multum diversa, remota
erroris nebula.[ 1 add ]
[ hide ]
quid enim ratione timemus
aut cupimus?[ 2 add ]
[ hide ]
quid tam dextro pede concipis ut te
5conatus nōn paeniteat votique peracti?[ 3 add ]
[ hide ]
evertere domos totas optantibus ipsis
di faciles.[ 4 add ]
[ hide ]
nocitura toga, nocitura petuntur
militia; torrens dicendi copia multis
et sua mortifera est facundia; viribus ille
10confisus periit admirandisque lacertis;
sed pluris nimia congesta pecunia cura
strangulat et cuncta exuperans patrimonia census
quanto delphinis ballaena Britannica maior.[ 5 add ]
[ hide ]
temporibus diris igitur iussuque Neronis
15Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos
clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes
tota cohors: rarus venit in cenacula miles.[ 6 add ]
[ hide ]
pauca licet portes argenti vascula puri
nocte iter ingressus, gladium contumque timebis
20et mota ad lunam trepidabis harundinis umbra:
cantabit vacuus coram latrone viator.[ 7 add ]
[ hide ]
prima fere vota et cunctis notissima templis
divitiae, crescant ut opes, ut maxima toto
nostra sit arca foro.[ 8 add ]
[ hide ]
sed nulla aconita bibuntur
25fictilibus; tunc illa time cum pocula sumes
gemmata et lato Setinum ardebit in auro.[ 9 add ]
[ hide ]
iamne igitur laudas quod de sapientibus alter
ridebat, quotiens ā limine moverat unum
protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?[ 10 add ]
[ hide ]
30sed facilis cuivis rigidi censura cachinni:
mirandum est unde ille oculis suffecerit umor.[ 11 add ]
[ hide ]
perpetuo risu pulmonem agitare solebat
Democritus, quamquam nōn essent urbibus illis
praetextae, trabeae, fasces, lectica, tribunal.[ 12 add ]
[ hide ]
§