Sīc alterna duces bellorum vulnera passos
in Macetum terras miscens adversa secundis
servavit fortuna pares.[ 1 add ]
[ hide ]
iam sparserat Haemo
bruma nives gelidoque cadens Atlantis Olympo,
instabatque dies qui dat nova nomina fastis
5quique colit primus ducentem tempora Ianum.[ 2 add ]
[ hide ]
dum tamen emeriti remanet pars ultima iuris
consul uterque vagos belli per munia patres
elicit Epirum.[ 3 add ]
[ hide ]
peregrina ac sordida sedes
Romanos cepit proceres, secretaque rerum
10hospes in externis audivit curia tectis.[ 4 add ]
[ hide ]
nam quis castra vocet tot strictas iure securis,
tot fasces?[ 5 add ]
[ hide ]
docuit populos venerabilis ordo
nōn Magni partes sed Magnum in partibus esse.[ 6 add ]
[ hide ]
ut primum maestum tenuere silentia coetum,
15Lentulus ē celsa sublimis sede profatur.[ 7 add ]
[ hide ]
'indole sī dignum Latia, sī sanguine prisco
robur inest animis, nōn qua tellure coacti
quamque procul tectis captae sedeamus ab urbis
cernite, sed vestrae faciem cognoscite turbae,
20cunctaque iussuri primum hoc decernite, patres,
quod regnis populisque liquet, nos esse senatum.[ 8 add ]
[ hide ]
nam vel Hyperboreae plaustrum glaciale sub Vrsae
vel plaga qua torrens claususque vaporibus axis
nec patitur noctes nec iniquos crescere soles,
25sī fortuna ferat, rerum nos summa sequetur
imperiumque comes.[ 9 add ]
[ hide ]
Tarpeia sede perusta
Gallorum facibus Veiosque habitante Camillo
illic Roma fuit.[ 10 add ]
[ hide ]
nōn umquam perdidit ordo
mutato sua iura solo.[ 11 add ]
[ hide ]
§