Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
ē terra magnum alterius spectare laborem;
nōn quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.[ 1 add ]
[ hide ]
suave etiam belli certamina magna tueri
6per campos instructa tua sine parte pericli;
5sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
7edita doctrina sapientum templa serena,
despicere unde queas alios passimque videre
errare atque viam palantis quaerere vitae,
10certare ingenio, contendere nobilitate,
noctes atque dies niti praestante labore
ad summas emergere opes rerumque potiri.[ 2 add ]
[ hide ]
ō miseras hominum mentes, ō pectora caeca![ 3 add ]
[ hide ]
qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
15degitur hoc aevi quod cumquest![ 4 add ]
[ hide ]
nonne videre
nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
iucundo sensu cura semota metuque?[ 5 add ]
[ hide ]
ergo corpoream ad naturam pauca videmus
20esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
delicias quoque uti multas substernere possint
gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
sī nōn aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
25lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
nec domus argento fulget auroque renidet
nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
cum tamen inter se prostrati in gramine molli
propter aquae rivum sub ramis arboris altae
30nōn magnis opibus iucunde corpora curant,
praesertim cum tempestas arridet et anni
tempora conspergunt viridantis floribus herbas.[ 6 add ]
[ hide ]
nec calidae citius decedunt corpore febres,
textilibus sī in picturis ostroque rubenti
35iacteris, quam sī in plebeia veste cubandum est.[ 7 add ]
[ hide ]
§