Ē tenebris tantis tam clarum extollere lūmen
qui primus potuisti illustrans commoda vitae,
te sequor, ō Graiae gentis decus, inque tuis nunc
ficta pedum pono pressis vestigia signis,
nōn ita certandi cupidus quam propter amorem
quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
consimile in cursu possint et fortis equi vīs?[ 1 add ]
[ hide ]
tū, pater, es rerum inventor, tū patria nobis
suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
aurea, perpetua semper dignissima vita.[ 2 add ]
[ hide ]
nam simul ac ratio tua coepit vociferari
naturam rerum divina mente coorta
diffugiunt animi terrores, moenia mundi
discedunt.[ 3 add ]
[ hide ]
totum video per inane geri res.[ 4 add ]
[ hide ]
apparet divum numen sedesque quietae,
quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
aspergunt neque nix acri concreta pruina
cana cadens violat semper [que[ 5 add ]
[ hide ]
] innubilus aether
integit et large diffuso lūmine ridet:
omnia suppeditat porro natura neque ulla
res animi pacem delibat tempore in ullo.
at contra nusquam apparent Acherusia templa,
nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.[ 6 add ]
[ hide ]
his ibi me rebus quaedam divina voluptas
percipit atque horror, quod sīc natura tua vi
tam manifesta patens ex omni parte retecta est.[ 7 add ]
[ hide ]
Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
qualia sint et quam variis distantia formis
sponte sua volitent aeterno percita motu,
quove modo possint res ex his quaeque creari,
hasce secundum res animi natura videtur
atque animae claranda meis iam versibus esse
et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
funditus humanam qui vitam turbat ab imo
omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
esse voluptatem liquidam puramque relinquit.[ 8 add ]
[ hide ]
§