In nova fert animus mutatas dicere formas
corpora; di, coeptis (nam vōs mutastis et illas)
asspirate meis primaque ab origine mundi
ad mea perpetuum deducite tempora carmen![ 1 add ]
[ hide ]
Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum
5unus erat toto naturae vultus in orbe,
quem dixere chaos: rudis indigestaque moles
nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem
nōn bene iunctarum discordia semina rerum.[ 2 add ]
[ hide ]
nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan,
10nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe,
nec circumfuso pendebat in aere tellus
ponderibus librata suis, nec bracchia longo
margine terrarum porrexerat Amphitrite;
utque erat et tellus illic et pontus et āēr,
15sīc erat instabilis tellus, innabilis unda,
lūcis egens āēr; nulli sua forma manebat,
obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno
frigida pugnabant calidis, umentia siccis,
mollia cum duris, sine pondere, habentia pondus.[ 3 add ]
[ hide ]
20Hanc deus et melior litem natura diremit.[ 4 add ]
[ hide ]
nam caelo terras et terris abscidit undas
et liquidum spisso secrevit ab aere caelum.[ 5 add ]
[ hide ]
quae postquam evolvit caecoque exemit acervo,
dissociata locis concordi pace ligavit:
25ignea convexi vīs et sine pondere caeli
emicuit summaque locum sibi fecit in arce;
proximus est āēr illi levitate locoque;
densior his tellus elementaque grandia traxit
et pressa est gravitate sua; circumfluus umor
30ultima possedit solidumque coercuit orbem.[ 6 add ]
[ hide ]
Sīc ubi dispositam quisquis fuit ille deorum
congeriem secuit sectamque in membra coegit,
principio terram, nē nōn aequalis ab omni
parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.[ 7 add ]
[ hide ]
§