Regia Solis erat sublimibus alta columnis,
clara micante auro flammasque imitante pyropo,
cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat,
argenti bifores radiabant lūmine valvae.[ 1 add ]
[ hide ]
materiam superabat opus: nam Mulciber illic
5aequora caelarat medias cingentia terras
terrarumque orbem caelumque, quod imminet orbi.[ 2 add ]
[ hide ]
caeruleos habet unda deos, Tritona canorum
Proteaque ambiguum ballaenarumque prementem
Aegaeona suis immania terga lacertis
10Doridaque et natas, quarum pars nare videtur,
pars in mole sedens viridis siccare capillos,
pisce vehi quaedam: facies nōn omnibus una,
nōn diversa tamen, qualem decet esse sororum.[ 3 add ]
[ hide ]
terra viros urbesque gerit silvasque ferasque
15fluminaque et nymphas et cetera numina ruris.[ 4 add ]
[ hide ]
haec super imposita est caeli fulgentis imago,
signaque sex foribus dextris totidemque sinistris.[ 5 add ]
[ hide ]
Quo simul adclivi Clymeneia limite proles
venit et intravit dubitati tecta parentis,
20protinus ad patrios sua fert vestigia vultus
consistitque procul; neque enim propiora ferebat
lumina: purpurea velatus veste sedebat
in solio Phoebus claris lucente smaragdis.[ 6 add ]
[ hide ]
ā dextra laevaque Dies et Mensis et Annus
25Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae
Verque novum stabat cinctum florente corona,
stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat,
stabat et Autumnus calcatis sordidus uvis
et glacialis Hiems canos hirsuta capillos.[ 7 add ]
[ hide ]
30Ipse loco medius rerum novitate paventem
Sol oculis iuvenem, quibus asspicit omnia, vidit
'quae’ que ‘viae tibi causa?[ 8 add ]
[ hide ]
quid hac[ 9 add ]
[ hide ]
’ ait ‘arce petisti,
progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?
§