At nōn Alcithoe Minyeias orgia censet
accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum
progeniem negat esse Iovis sociasque sorores
impietatis habet.[ 1 add ]
[ hide ]
festum celebrare sacerdos
immunesque operum famulas dominasque suorum
5pectora pelle tegi, crinales solvere vittas,
serta coma, manibus frondentis sumere thyrsos
iusserat et saevam laesi fore numinis iram
vaticinatus erat: parent matresque nurusque
telasque calathosque infectaque pensa reponunt
10turaque dant Bacchumque vocant Bromiumque Lyaeumque
ignigenamque satumque iterum solumque bimatrem;
additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus
et cum Lenaeo genialis consitor uvae
Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euhan,
15et quae praeterea per Graias plurima gentes
nomina, Liber, habes.[ 2 add ]
[ hide ]
tibi enim inconsumpta iuventa est,
tū puer aeternus, tū formosissimus alto
conspiceris caelo; tibi, cum sine cornibus asstas,
virgineum caput est; Oriens tibi victus, adusque
20decolor extremo qua tinguitur India Gange.[ 3 add ]
[ hide ]
Penthea tū, venerande, bipenniferumque Lycurgum
sacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in aequor
corpora, tū biiugum pictis insignia frenis
colla premis lyncum.[ 4 add ]
[ hide ]
bacchae satyrique sequuntur,
25quique senex ferula titubantis ebrius artus
sustinet et pando nōn fortiter haeret asello.[ 5 add ]
[ hide ]
quacumque ingrederis, clamor iuvenalis et una
femineae voces impulsaque tympana palmis
concavaque aera sonant longoque foramine buxus.[ 6 add ]
[ hide ]
30'Placatus mitisque’ rogant Ismenides ‘adsis, '
iussaque sacra colunt; solae Minyeides intus
intempestiva turbantes festa Minerva
aut ducunt lanas aut stamina pollice versant
aut haerent telae famulasque laboribus urguent.[ 7 add ]
[ hide ]
35ē quibus una levi deducens pollice filum
'dum cessant aliae commentaque sacra frequentant,
nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet’ inquit,
'utile opus manuum vario sermone levemus
perque vices aliquid, quod tempora longa videri
40nōn sinat, in medium vacuas referamus ad aures![ 8 add ]
[ hide ]
§