Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros
causa rogat frontis; cui sīc Calydonius amnis
coepit inornatos redimitus harundine crines:
'triste petis munus.[ 1 add ]
[ hide ]
quis enim sua proelia victus
commemorare velit?[ 2 add ]
[ hide ]
referam tamen ordine, nec tam
5turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est,
magnaque dat nobis tantus solacia victor.[ 3 add ]
[ hide ]
nomine siqua suo fando pervenit ad aures
Deianira tuas, quondam pulcherrima virgo
multorumque fuit spes invidiosa procorum.[ 4 add ]
[ hide ]
10cum quibus ut soceri domus est intrata petiti,
"accipe me generum,[ 5 add ]
[ hide ]
" dixi "Parthaone nate":
dixit et Alcides. alii cessere duobus.[ 6 add ]
[ hide ]
ille Iovem socerum dare se, famamque laborum,
et superata suae referebat iussa novercae.[ 7 add ]
[ hide ]
15contra ego "turpe deum mortali cedere[ 8 add ]
[ hide ]
" dixi — —
nondum erat ille deus — — "dominum me cernis aquarum
cursibus obliquis inter tua regna fluentum.
nec gener externis hospes tibi missus ab ōris,
sed popularis ero et rerum pars una tuarum.[ 9 add ]
[ hide ]
20tantum nē noceat, quod me nec regia Iuno
odit, et omnis abest iussorum poena laborum.[ 10 add ]
[ hide ]
nam, quo te iactas, Alcmena nate, creatum,
Iuppiter aut falsus pater est, aut crimine verus.[ 11 add ]
[ hide ]
matris adulterio patrem petis.[ 12 add ]
[ hide ]
elige, fictum
25esse Iovem malis, an te per dedecus ortum."[ 13 add ]
[ hide ]
talia dicentem iamdudum lūmine torvo
spectat, et accensae nōn fortiter imperat irae,
verbaque tot reddit: "melior mihi dextera lingua.[ 14 add ]
[ hide ]
dummodo pugnando superem, tū vince loquendo[ 15 add ]
[ hide ]
"
§