Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant,
perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam
Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati
virgineas volucres miseri senis ore fugarant,
multaque perpessi claro sub Iasone tandem
5contigerant rapidas limosi Phasidos undas.[ 1 add ]
[ hide ]
dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt
lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum,
concipit interea validos Aeetias ignes
et luctata diu, postquam ratione furorem
10vincere nōn poterat, ‘frūstrā, Medea, repugnas:
nescio quis deus obstat,’ ait, ‘mirumque, nisi hoc est,
aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur.[ 2 add ]
[ hide ]
nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur?[ 3 add ]
[ hide ]
sunt quoque dura nimis![ 4 add ]
[ hide ]
cur, quem modo denique vidi,
15nē pereat, timeo?[ 5 add ]
[ hide ]
quae tanti causa timoris?[ 6 add ]
[ hide ]
excute virgineo conceptas pectore flammas,
sī potes, infelix![ 7 add ]
[ hide ]
sī possem, sanior essem![ 8 add ]
[ hide ]
sed trahit invitam nova vīs, aliudque cupido,
mens aliud suadet: video meliora proboque,
20deteriora sequor.[ 9 add ]
[ hide ]
quid in hospite, regia virgo,
ureris et thalamos alieni concipis orbis?[ 10 add ]
[ hide ]
haec quoque terra potest, quod ames, dare.[ 11 add ]
[ hide ]
vivat an ille
occidat, in dis est.[ 12 add ]
[ hide ]
vivat tamen![ 13 add ]
[ hide ]
idque precari
vel sine amore licet: quid enim commisit Iason?[ 14 add ]
[ hide ]
25quem, nisi crudelem, nōn tangat Iasonis aetas
et genus et virtus?[ 15 add ]
[ hide ]
quem nōn, ut cetera desint,
ore movere potest?[ 16 add ]
[ hide ]
§