Consedere duces et vulgi stante corona
surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax,
utque erat impatiens irae, Sigeia torvo
litora respexit classemque in litore vultu
intendensque manus ‘agimus, pro Iuppiter!’[ 1 add ]
[ hide ]
inquit
5'ante rates causam, et mecum confertur Ulixes![ 2 add ]
[ hide ]
at nōn Hectoreis dubitavit cedere flammis,
quas ego sustinui, quas hac ā classe fugavi.[ 3 add ]
[ hide ]
tutius est igitur fictis contendere verbis,
quam pugnare manu, sed nec mihi dicere promptum,
10nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci
inque acie valeo, tantum valet iste loquendo.[ 4 add ]
[ hide ]
nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi,
esse reor: vidistis enim; sua narret Ulixes,
quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est![ 5 add ]
[ hide ]
15praemia magna peti fateor; sed demit honorem
aemulus: Aiaci nōn est tenuisse superbum,
sit licet hoc ingens, quicquid speravit Ulixes;
iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius,
quod, cum victus erit, mecum certasse feretur.[ 6 add ]
[ hide ]
20'Atque ego, sī virtus in me dubitabilis esset,
nobilitate potens essem, Telamone creatus,
moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit
litoraque intravit Pagasaea Colcha carina;
Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illic
25reddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urget;
Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur
Iuppiter esse suam: sīc ā Iove tertius Aiax.[ 7 add ]
[ hide ]
nec tamen haec series in causam prosit, Achivi,
sī mihi cum magno nōn est communis Achille:
30frater erat, fraterna peto![ 8 add ]
[ hide ]
§