PERSONAE
Tantali Umbra
Furia
Atreus, rex Mycenarum
Satelles
Thyestes, frater Atrei
Tantalus, filius Thyestis
Nuntius
Chorus
TANTALI UMBRA: Quis inferorum sede ab infausta extrahit
avido fugaces ore captantem cibos?[ 1 add ]
[ hide ]
quis male deorum Tantalo invisas domos
ostendit iterum?[ 2 add ]
[ hide ]
peius inventum est siti
arente in undis aliquid et peius fame
hiante semper?[ 3 add ]
[ hide ]
Sisyphi numquid lapis
gestandus umeris lubricus nostris venit
aut membra celeri differens cursu rota,
aut poena Tityi qui specu vasto patens
visceribus atras pascit effossis aves 10
et nocte reparans quidquid amisit die
plenum recenti pabulum monstro iacet?[ 4 add ]
[ hide ]
in quod malum transcribor?[ 5 add ]
[ hide ]
Ō quisquis nova
supplicia functis durus umbrarum arbiter
disponis, addi sī quid ad poenas potest
quod ipse custos carceris diri horreat,
quod maestus Acheron paveat, ad cuius metum
nos quoque tremamus, quaere.[ 6 add ]
[ hide ]
Iam nostra subit
ē stirpe turba quae suum vincat genus
ac me innocentem faciat et inausa audeat.[ 7 add ]
[ hide ]
20
regione quidquid impia cessat loci
complebo; numquam stante Pelopea domo
Minos vacabit.[ 8 add ]
[ hide ]
Furia:Perge, detestabilis
umbra, et penates impios furiis age.[ 9 add ]
[ hide ]
certetur omni scelere et alterna vice
stringatur ensis; nec sit irarum modus
pudorue, mentes caecus instiget furor,
rabies parentum duret et longum nefas
eat in nepotes; nec vacet cuiquam vetus
odisse crimen: semper oriatur novum, 30
nec unum in uno, dumque punitur scelus,
crescat.[ 10 add ]
[ hide ]
Superbis fratribus regna excidant
repetantque profugos; dubia violentae domus
fortuna reges inter incertos labet;
miser ex potente fiat, ex misero potens,
fluctuque regnum casus assiduo ferat.[ 11 add ]
[ hide ]
§