Ut belli signum Laurenti Turnus ab arce
extulit et rauco strepuerunt cornua cantu,
utque acris concussit equos utque impulit arma,
extemplo turbati animi, simul omne tumultu
coniurat trepido Latium saevitque iuventus
5effera.[ 1 add ]
[ hide ]
ductores primi Messapus et Ufens
contemptorque deum Mezentius undique cogunt
auxilia et latos vastant cultoribus agros.[ 2 add ]
[ hide ]
mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem
qui petat auxilium, et Latio consistere Teucros,
10advectum Aenean classi victosque penatis
inferre et fatis regem se dicere posci
edoceat, multasque viro se adiungere gentis
Dardanio et late Latio increbrescere nomen:
quid struat his coeptis, quem, sī fortuna sequatur,
15eventum pugnae cupiat, manifestius ipsi
quam Turno regi aut regi apparere Latino.[ 3 add ]
[ hide ]
Talia per Latium.[ 4 add ]
[ hide ]
quae Laomedontius heros
cuncta videns magno curarum fluctuat aestu,
atque animum nunc huc celerem nunc dividit illuc
20in partisque rapit varias perque omnia versat,
sicut aquae tremulum labris ubi lūmen aenis
sole repercussum aut radiantis imagine lunae
omnia pervolitat late loca, iamque sub auras
erigitur summique ferit laquearia tecti.[ 5 add ]
[ hide ]
25nox erat et terras animalia fessa per omnis
alituum pecudumque genus sopor altus habebat,
cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe
Aeneas, tristi turbatus pectora bello,
procubuit seramque dedit per membra quietem.[ 6 add ]
[ hide ]
30huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno
populeas inter senior se attollere frondes
visus (eum tenuis glauco velabat amictu
carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo),
tum sīc adfari et curas his demere dictis:
35'Ō sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem
qui revehis nobis aeternaque Pergama servas,
exspectate solo Laurenti arvisque Latinis,
hic tibi certa domus, certi (nē absiste) penates.[ 7 add ]
[ hide ]
neu belli terrere minis; tumor omnis et irae
40concessere deum.[ 8 add ]
[ hide ]
§